monumenta.ch > Cassianus > sectio 9

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Cassianus, Collationes, 3, 18, 16, 9
Non ergo ruinam illius supradicti fratris, qui in illa eremo tam lugubri lapsus est casu, neque illam horribilem maculam, quam tamen ille ingentibus poenitentiae lacrymis post diluit, sed beati potius Paphnutii nobis proponamus exempla; ne subversione illius destruamur, cuius antiquum invidiae vitium etiam auxit in peius affectata religio, sed huius humilitatem tota virtute sectemur, quam non illi quies eremi subito genuit, sed inter homines acquisitam consummavit atque excoluit solitudo.